- PRASIANA
- PRASIANAut Gillius, vel Praxiana, ut alii codices legunt. Πράσιοι legit codex Gesneri, Aeliano Indiae regio est, ubi ait simias maximis canibus non esse minores magnitudine. Praesii sunt etiam Plutarcho in Alexandra. Pharrasii Curt. l. 9. c. 2. Tabraesii sunt apud Diod. pro Ταβράσιοι tamen, mavult Βράσιοι legere Ortelius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.